Ioannis XXII
Episcopus Servus servorum Dei
Opinio, quae asserit, Christum et eius discipulos nihil habuisse, et in his, quae habuerunt, nullum ius eis fuisse, erronea est et haeretica. Haec extravagans est valde notabilis, et glossas habet profundas, quae sunt ex sacrae scripturae fontibus haustae. Si diligenter extravagantem praecedentem et sequentem inspexeris: locum hunc aptum fuisse assignatum, mea opionone dixeris.[1]
1. Quum inter nonnullos viros [2] scholasticos saepe contingat in dubium revocari, utrum pertinaciter affirmare, Redemptorem nostrum ac [3] Dominum Iesum Christum eiusque Apostolos in speciali non habuisse aliqua, nec in communi etiam, haereticum sit censendum, diversa [4] et adversa etiam sentientibus circa illud: nos, huic concertationi finem imponere cupientes, assertionem huiusmodi pertinacem, quum scripturae sacrae, quae in plerisque locis ipsos nonnulla habuisse asserit, contradicat expresse, ipsamque scripturam sacram, per quam utique fidei orthodoxae probantur articuli quoad praemissa fermentum aperte supponat continere mendacii, ac per consequens, quantum in ea est, eius in totum fidem evacuans, fidem catholicam reddat, eius probationem adimens, dubiam et incertam, deinceps erroneam fore censendam et haereticam, de fratrum nostrorum consilio hoc perpetuo declaramus edicto.
2. Rursus in posterum pertinaciter affirmare, quod Redemptori nostro praedicto eius Apostolis iis [5], quae ipsos habuisse scriptura sacra testatur, nequaquam ius ipsis utendi competierit, nec illa vendendi seu donandi ius habuerint, aut ex ipsis alia acquirendi, quae tamen ipsos de praemissis fecisse scriptura sacra testatur, seu ipsos potuisse facere supponit expresse, quum talis assertio ipsorum usum et gesta evidenter includat, in praemissis non iusta, quod utique de usu, gestis seu factis Redemptoris nostri Dei Filii sentire nefas est, sacrae scripturae contrarium et doctrinae catholicae inimicum, assertionem ipsam pertinacem de fratrum nostrorum [6] consilio deinceps erroneam fore censendam merito ac [7] haereticam declaramus.
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrarum declarationum infringere, vel ausu ei temerario contraire. Si quis autem etc..
Datum Avinion. II Idus Novembr. Ao. VII [8] [1323]
Ioannis XXII
1 – ap. Raynald ad. a 1329. no. 61: ven. fratri Andreae ep. Terracinensis vicario nostro in spiritualib. in Urbe; ABM
2 – vir.: deest: AB
3 – et: B orig.: deest: AM
4 – diversia diversa: orig. BM
5 – in iis: orig.
6 – eorundem: AM orig.
7 – et: M orig.
8 – VIII.: orig. ABMQ